- PERSEA
- I.PERSEAarbor Aegypti peculiaris, Isidi sacra, Galen. l. 2. κατὰ τόπους, et Stabo l. 17. illuc ex Aethiopia translata est: probe distinguenda a Persica, quam e Perside in Graeciam transtulisse Perseus dicitur Nicandro, qui sic hac de re;Σκληῤ ἀπὸ Περσείης κάρυα βλάβος οἷον ἐρύξειΠερσεὺς, ἥν τοτε ποσσὶ λιπὼν Κηφηΐδα γαῖαν,Αὐχέν᾿ ἀποτμήξας ἅρπῃ γονόεντα Μεδούσης᾽Πεῖα Μυκηναίῃσιν ἀνηέξησιν ἀρούραιςΚηφῆος νέα δῶρα.Hoc enim arboris genus recentioribus Cirbum et κέτριον dictum est: quae mala e Perside in Graeciam migrâsse, Antiphanes Comicus docet apud Athenaeum.Νεωςτὶ γὰρ τὸ σπέρμα τοῦτ᾿ ἀφιγμένον,Εἰς τὰς Α᾿θήνας ἐςτὶ παρὰ τοῦ βασιλέως.Nuper namque semen hoc allatum estAthenas, a Rege veniens.Persea vero Aegypti, extra genitale suum solum aut non nascitur, aut ferax non est. Unde cum eam ex Aegypto in Rhodum Insul. transferre conati essent, vix ac ne vix quidem evincere potuerunt, ut ibi fructum ferret. Salmas. ad Solin. p. 606. et seqq. ubi de Persea duplici communi, ac Aegyptia, deque Persica Veterum ac recentiorum, fuse agit. Ex Persea illa corona, significavit nihil inter ea omnia, quibus natura hominem donavit, divinius esse ratione, neque quod habeat maiorem ad felicitatem impetum. Fructus enim plantae huius cordi, folium linguae persimile est, uti testatur Plutarchus de Iside et Osir. Ex eadem simulacrafactitari consuevisse, docet Theophrastus Histor, Plantar. l. 4. Vide quoque voce Perseus.II.PERSEAfons circa Mycenas in Peloponneso. Pausan. l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.